라틴어 문장 검색

per hanc insinuatus Macroni ueneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim in crucem acto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:3)
auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:2)
fratrem Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates accideret, remansisset, ille antidotum obol[e]uisset, quasi ad praecauenda uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi, et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 3:1)
' trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:5)
inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:3)
Columbo uictori, leuiter tamen saucio, uenenum in plagam addidit, quod ex eo Columbinum appellauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:3)
sic certe inter alia uenena scriptum ab eo repertum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:4)
unde existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:4)
Pompeio Magno, deinde Fausto Sullae, nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano ante desponsam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 2:2)
adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 2:2)
Et ueneno quidem occisum conuenit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 2:1)
multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:1)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:2)
Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION