라틴어 문장 검색

quando hic inferni ianua regis dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso, ire ad conspectum cari genitoris et ora contingat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:7)
Quod te per caeli iucundum lumen et auras, per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, eripe me his, invicte, malis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:16)
Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:14)
"Tua me, genitor, tua tristis imago, saepius occurrens, haec limina tendere adegit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:10)
Da iungere dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:12)
" Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:12)
genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:2)
Genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:9)
Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:14)
Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit, concessit in iras ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:13)
"Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, O genitor, nec te miseret gnataeque tuique ?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:6)
"Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:4)
His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:2)
" Haec genitor digressu dicta supremo fundebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:14)
Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION