라틴어 문장 검색

Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:1)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 4:3)
Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, verses te huc atque illuc necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 114:1)
corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod dirimi distrahive non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:3)
Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:1)
Fac esse distentam, caelum versantem terram tuentem maria moderantem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:10)
temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:4)
quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinclis, damno coërcent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:3)
Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:3)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)
num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:5)
O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso quae nunc te coquit et versat in pectore fixa, ecquid erit praemi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:1)
At vero P. Decius ille Q. F., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod extat in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxuma gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:1)
Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 124:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION