라틴어 문장 검색

hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 208:2)
praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent, ut vehiculorum fessis copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 646:2)
per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 521:1)
paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub , quidam somno etiam strati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 225:1)
cyzici in prytaneo - id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur - vasa aurea mensae unius posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 231:1)
senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naevium Balbum, C. Apuleium Saturninum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 145:1)
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 218)
Ita illi dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, te quaeritare a muscis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3124)
Quia muscis si mi hospitium quaererem, adveniens irem in carcerem recta via.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3130)
nam nunc lenonum et scortorum plus est fere, quam olim muscarum est cum caletur maxime.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 118)
Quas tu mulieres mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 254)
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장1)
Minoris quam muscae sumus, muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:11)
si vescitur avra vescor illa re, ut alibi vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5463)

SEARCH

MENU NAVIGATION