라틴어 문장 검색

ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:7)
quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 23:6)
illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:8)
iacet sacerdos inter aras victima terramque plangit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:27)
Hic pertinere ad domini respondet caput Et avertendum victima periculum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.4)
Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:2)
ibi paulum retentus in Larium lacum decidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 2:2)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
Haec, cum proxime istic fui, indicavit mihi cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 5:1)
Nam hoc quoque non dissimile quod ad mare tu, ego ad Larium lacum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 1:4)
Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 10:1)
pro reditu victima vota cadet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1133)
Ut sua per nostram redimat periuria poenam, Victima deceptus decipientis ero?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 313)
Ducuntur niveae populo plaudente iuvencae, Quas aluit campis herba Falisca suis, Et vituli nondum metuenda fronte minaces, Et minor ex humili victima porcus hara, Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 138)
qui Martem terra, Neptunum effugit in undis, coniugis Atrides victima dira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:221)

SEARCH

MENU NAVIGATION