라틴어 문장 검색

noctes vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.10)
siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:22)
' 'ut vivas igitur, vigila.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:20)
quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu , neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus . nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 213:2)
sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 5:1)
vigilandum, durandum, enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 278:2)
equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum perveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 146:1)
vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 186:2)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
dies noctisque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장5)
vigilando, agundo, bene consulundo prospere omnia cedunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장51)
Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장7)
Satis est mihi vigilare desisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 6:5)
vigilandum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:4)
Torpent ecce ingenia desidiosae iuuentutis nec in unius honestae rei labore uigilatur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION