라틴어 문장 검색

"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:1)
Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in animis hominum informatas deorum esse notiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 13:1)
Nam Cleanthes ut dicebas quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 16:1)
At vero, si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse doceat cum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:1)
Explica atque excute intellegentiam tuam, ut videas, quae sit in ea [species] forma et notio viri boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:5)
Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae, indicant foedera, quibus etiam cum hoste devincitur fides, indicant notiones animadversionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure iurando iudicabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:5)
Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 178:1)
"Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri, an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 178:1)
quod ipsum est suspectum, notionem eius differri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:2)
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:1)
Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:1)
si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:3)
quam ob rem sivetu probabilem visionem sive [in]probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud de quo agimus tibi erit revertendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:8)
Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:1)
qua igitur notione discereres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION