라틴어 문장 검색

Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera Κρόνος quasi χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 8:1)
Huius species sunt tres, exemplum parabola imago, Graece παράδειγμα παραβολὴ εἰκών.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:3)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Qualis populea maerens Philomela sub umbra, — Qualis commotis excita sacris Thyas, — Qualem virgineo demessum pollice florem, et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:3)
Et duas parabolas temeravit, ut unam faceret, trahens hinc ignem inde torrentem, et dignitatem neutrius inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:1)
Idem et hic vitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 15:3)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)
His praetermissis, quae animam parabolae dabant, velut exanimum in Latinis versibus corpus remansit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:3)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Hoc Maro non narrationis sed parabolae loco posuit, ut aliud esse videretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:1)
sed hic 'intervenit'. stipante caterva ad hoc tantum sequens pertinet comparatio, quam vituperant multi, nescientes exempla vel parabolas vel conparationes adsumptas non semper usquequaque congruere, sed interdum omni parte, interdum aliqua convenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4972)
Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut similitudine et transitione cernatur neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 105:1)
"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:1)
Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 178:1)
"Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri, an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION