라틴어 문장 검색

aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 116:1)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
tamquam bona valitudo vitiata in malam transfertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:4)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:4)
vitiatur enim exasperaturque sanitas mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:2)
" Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:3)
Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 8:3)
Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:5)
si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 2:2)
illo vitiato hoc quoque adflatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:3)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
viscera exedi mea.
(세네카, 아가멤논 1:10)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION