라틴어 문장 검색

turpe enimn valdeque vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:2)
Ex quibus multisque aliis perspicuum est, qui fructus quaeque utilitates ex rebus iis,quae sint inanimae,percipiantur,eas nosnullo modo sine hominum manu atque opera capere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 18:2)
Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quae pluribus verbis a Panaetio commemorantur, neminem neque ducem bello nec principem domi magnas res et salutares sine hominum studiis gerere potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:2)
Quod cum perspicuum sit, benivolentiae vim esse magnam, metus imbecillam, sequitur, ut disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus, adipisci cum honore et fide caritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:8)
Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia magna esset opinio multitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:5)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:3)
Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:4)
Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 4:4)
Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 1:5)
Est enim vitiosum in sententia, si quid ab- surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 1:6)
si minus, illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:6)
Neque enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos hoc, quod quaerimus, omittemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:2)
nam qui non potest, qui vitiose facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat, ad id, quod facere possit, detrudendum puto.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:5)
tum accedat exercitatio, qua illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur imitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION