라틴어 문장 검색

quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 5:2)
Quibus rebus permota eiusdem provinciae multitudo, non solum vulgi sed etiam nobilium, in villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord dicitur, Latina vero Bedricicurtis vocatur, construxit permaximam miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum ut decebat transtulit cum magna gloria.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:7)
Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:4)
Quare Marcialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabatur Melibeus, Consilio iuvenum fidis, Melibee, ruinam Expectare potes, dum sine consilio es.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:14)
De verbis inopinatis, quae utroque versum dicuntur et a grammaticis communia vocantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 1:1)
Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: " Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장10)
Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:3)
Drusus orto die et vocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita incusat priora, probat praesentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장1)
cum pateris sapiens emendatusque uocari, respondesne tuo, dic sodes, nomine?
(호라티우스의 첫번째 편지, 1614)
Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus, in quo consilium vitae regimenque locatum est, esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes atque oculei partes animantis totius extant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:1)
Sunt qui aestimant Idus ab ove Iduli dictas, quam hoc nomine vocant Tusci, et omnibus Idibus Iovi immolatur a flamine.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:4)
nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7209)
hoc autem templum Idomeneus condidisse dicitur, quod etiam castrum vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5313)
hae aves hodieque Latine Diomedeae vocantur, Graeci eas ἐρωδιούσ dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2713)
vlulante tumultu ululatum veteres etiam vocem, quae redditur initio proelii, dicebant, quam Graeci ὀλολυγήν vocabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6621)

SEARCH

MENU NAVIGATION