라틴어 문장 검색

res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 86:1)
totus prope mutatus est sermo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 89:4)
quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:2)
translata probari nisi in contextu sermonis non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:1)
iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:1)
sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 107:1)
vitari debet et μείωσισ, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:1)
sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:3)
vitanda etiam μακρολογία, id est longior quam oportet sermo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 115:3)
quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 144:1)
sed nunc aliud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 196:4)
tropus est verbi vel sermonis a propria significatione aliam cum virtute mutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 220:1)
copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 224:2)
haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:3)
quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 240:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION