라틴어 문장 검색

ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 5:5)
id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 2:1)
maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 246:2)
Quaedam iura non scripta, sed scriptis omnibus certiora sunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.33)
ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 4:6)
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti, et quisquis contra vel simul arma tulit, quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, et quicquid post haec, quidquid et ante fuit . di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, tantaque maiestas ore canentis eget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 824)
illud iam fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut in non scripto;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 68:1)
quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:15)
nec his fabulas, sed haec fabulis inserit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 29:2)
Ex his autem rebus sunt nonnulla, quae ego per me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장109)
prima, ut "nullam scientiam nullamque scripturamvilem habest" vel reputet, quia quæcunque scripta sunt, ad nostramdoctrinam scripta sunt, juxta illud Senecæ:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:11)
Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 10:1)
Quantum igitur de deis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis recognosco:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 1:2)
Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 3:3)
Fabula erat certe ex huius generis fabulis quae memorantur longissima, et alium fortasse finem sortita esset nisi res incidisset in regem prudentem, animosum, et fortunatum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION