라틴어 문장 검색

offendat, si non interiora tegas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:1)
sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, et summos dentes ima labella tegant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 57:4)
pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti nuda sit, a laeva conspicienda manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 62:3)
spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo femina, tam sero cur veniatque roget:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 141:1)
sentiat ex imis venerem resoluta medullis femina, et ex aequo res iuvet illa duos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 164:4)
me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, quae non inferior nobilitate fuit, primus ut auderem committere carmina famae impulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 332)
si locus est aliquis tanta inter nomina parvis, nos quoque conspicuos nostra ruina facit, nec te nesciri patitur mea pagina, qua non inferius Coa Bittide nomen habes, quicquid ages igitur, scaena spectabere magna, et pia non paucis testibus uxor eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 125)
conveniens animo genus est tibi, nobile namque pectus et Herculeae simplicitatis habes, livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 331)
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, siquid et inferius quam Styga mundus habet, gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 145)
interea tunicas ora subducit ab ima:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권220)
non avidos Styx habet ima deos, tegula porrectis satis est velata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권339)
dumque parant torto subducere carbasa lino, percutitur rapido puppis adunca noto inque patens aequor frustra pugnante magistro fertur, et ex oculis visa refugit humus, adsiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus vertitur, et canas alveus haurit aquas, vincitur ars vento, nec iam moderator habenis utitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권391)
fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima et de vicino terra petita solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권553)
et quotiens steteris domito sublimis in orbe, omnia sint numeris inferiora tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권590)
"et medius iuvenum, non indignantibus ipsis, ibat et interior, si comes unus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권37)

SEARCH

MENU NAVIGATION