라틴어 문장 검색

Vos, quoque inquit, — labentem caelo qui ducitis annum Liber et alma Ceres, tam lunam quam solem duces anni hac invocatione designans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:2)
Id temporis hodieque λυκόφως cognominant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 37:2)
unde et frater, inquit, ἀδελφὸς dicitur, quasi iam non unus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 65:3)
Equidem, inquit, miror potuisse tantorum potestatem numinum conprehendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 2:2)
Si in hac opinione es, inquit Symmachus, ut Maro tibi nihil nisi poeticum sensisse aestimetur, licet hoc quoque eidem nomen invideris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 10:1)
Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 17:2)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Philosophia, inquit, quod unicum est munus deorum et disciplina disciplinarum, honoranda est anteloquio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:2)
Nam ubi sub adparatu regio procedere solet luxus ad strepitum, Postquam prima, inquit, quies epulis at, cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:3)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
Putasne, inquit, satis esse Romanis haec omnia?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:5)
Plane, inquit, satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 3:2)
Aut Mucio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 8:3)
Miror, inquit, sororem meam habere maculam, cum fullonem habeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 9:3)
Non similiter, inquit, Malli, fingis et pingis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION