라틴어 문장 검색

inde tanto beneficio et inter mulieris familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 412:1)
duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 414:1)
deinde est honos additus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:1)
quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 5:1)
id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius prima erat cura, officeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 15:1)
ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:1)
privata quoque inter publicos honores studia eminebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 109:1)
tunc Mucius quasi remunerans meritum quando quidem, inquit, est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis nequisti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:1)
pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 149:1)
populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 284:1)
super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:3)
itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 463:4)
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:2)
suadent, monent, honoribus et administratione rei publicae abstineant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:1)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION