라틴어 문장 검색

Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 317:1)
defendite!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 346:1)
postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 371:1)
neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 375:2)
is, prout rei postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 412:1)
Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 206:1)
et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 284:2)
barcinis nitentibus ut adsuesceret Hannibal atque in paternas succederet opes, Hanno, alterius factionis princeps, et aequum postulare videtur inquit Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 17:3)
postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 122:1)
postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 130:1)
et si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 167:1)
et cum adsumere novos liceret socios, quis aequum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi, aut receptos in fidem non defendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 185:1)
quae verecundia est, Romani, postulare vos uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum qui id fecerunt crudelius quam Poenus hostis perdidit vos socii prodideritis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 189:1)
indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 298:1)
ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitus Italiam defensurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 325:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION