라틴어 문장 검색

Ergo aut non incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 14:3)
Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, quae ego non attigi, accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 79:1)
ut, si quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi, desit illud "Arii pagi", sic, cum dicimus providentia mundum administrari, deesse arbitrato "deorum", plene autem et perfecte sic dici existumato, providentia deorum mundum administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:2)
Quisquis igitur, multa habens, cavere atque prospicere velit ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 3:1)
Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit . . . Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit, illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 12:1)
digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 439:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION