라틴어 문장 검색

Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:4)
Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:3)
Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 6:5)
bonas partes tecum ipse tracta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:3)
Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 5:2)
divitias aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:3)
Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid ex illis virtus adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:1)
Quod quemadmodum fieri possit, non reperio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 19:2)
Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:2)
Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 9:2)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:1)
Nihil autem horum non in illa parte morali reperietur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 10:4)
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION