라틴어 문장 검색

igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 239:1)
Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim res turbulentae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 240:1)
Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 241:2)
commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:4)
et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 254:2)
multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mortuum, nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 259:3)
in ea castra Q. Fabius, P. Volumnius, A. Postumius legati ab Roma venerunt questum iniurias et ex foedere res repetitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 273:2)
Romam ut rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum provinciam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 276:1)
quae priusquam undique vallo obiectae clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque obsideri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 281:2)
in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 283:2)
Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:1)
eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis civitas data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:1)
Tarpeio A. Aternio consulibus, dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 335:2)
anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quem ad modum ab regibus ante ad consules venerat, imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 348:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION