라틴어 문장 검색

enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 277:1)
victoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 591:1)
dux Marcius appellatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha20)
nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati conlegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 39:2)
eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc novae appellantur, arsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 382:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:2)
multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 527:1)
arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 528:1)
iuvenis inquit iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 704:1)
cum adulescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnis invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique virginis appellati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 709:1)
tribuni appellati ad senatum rem reiecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 117:1)
ingressum eum curiam cum P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 122:1)
duodecim aliarum coloniarum quae detractaverunt imperium mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 159:1)
appellat, et lacte pluvisse, et cum elephanti capite puerum natum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION