라틴어 문장 검색

Quarto vero errasti, quia, cum tuam voluntatem consiliariis ostendereminime debuisti, tu voluntatem tuam illis ostendendo, magnam affectionemde vindicta in continenti facienda eis demonstrasti;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 170:1)
Quibus confirmatis rebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 74:6)
Ideo voluntas bona misericorditer inpenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 2:8)
Nam quis nesciat nec damnati hominem nisi merito malae voluntatis, nec liberari nisi bonam habuerit voluntatem?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 2:9)
quanto magis te, quam magis subiectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica temptatione traheretur, in reddendo huius modi debito voluntati eius obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 2:10)
Licet ergo non sint confirmati testamento, a me tamen ut confirmati observabuntur, praesertim cum delatori locus non sit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 3:1)
sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 228:1)
<12> Item, omnis effectus qui sufficienter dependet ab aliqua voluntate inter quem et ipsam voluntatem nulla cadit duratio, simul est cum illa voluntate:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:1)
"Fiat voluntas tua" desideriis occultis repugnant, divine voluntati propriam anteponentes. Vale.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:28)
Proinde ostende illi docendo et hortando et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti dei fuisse confessi, cum a domino ea ipsi peterent, quae illis iubebat ut facerent, quoniam neque haberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur, neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo, qui iusserat, iuvaretur.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 5:6)
Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 15:7)
ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quae facit quaestionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 266:2)
omnis effectus novus aliquam requirit novitatem in aliquo suorum principiorum, dico quod illud non oportet in agente per voluntatem, quia secundum antiquam voluntatem possunt fieri actiones novae praeter hoc quod facta sit transmutatio in voluntate vel in volente.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 80:3)
Sed quamvis talis conventio colligavit amantes ut non liceat amatori ultra nisi plena concordia postulare, non tamen recte agit mulier, si sui coamantis in hoc parere voluntati recuset, si ipsum viderit in sua persistere voluntate.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 17:3)
tu fecisti secundum voluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra voluntatem tuam sed propter salutem tuam.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION