라틴어 문장 검색

porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiae suae, paucissimos naturae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 166:4)
unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:1)
nonne huic simile est illud Sallustianum, nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 199:1)
Orator simile tantum veri petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 241:2)
nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 251:1)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 317:1)
itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:2)
infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:3)
et similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 80:7)
hoc illi simile est, puniendus es, non sum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 157:1)
at enim simile est illi habeo ius, non habes, occidisti, recte occidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 159:1)
autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 216:4)
non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 222:5)
et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus, si se dediderint, sive hostis non servaverit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero similius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 248:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION