라틴어 문장 검색

illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando, sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artes, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 255:1)
de inventione, ut arbitror, satis dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 2:1)
sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 2:3)
sed hoc commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 55:5)
De animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 126:2)
praeterea si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 182:4)
hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 224:3)
tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 228:2)
nam satis cautum esse dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:2)
In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 247:2)
quarum in utramque partem satis ex his, quae de coniectura et qualitate diximus, praeceptum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 263:2)
nisi forte satis erit dividendi peritus, qui controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 269:4)
verum ars satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 279:2)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION