라틴어 문장 검색

Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 4:1)
Verbum mature quid significet quaeque vocis eius ratio sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 1:1)
et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 1:2)
MATURE nunc significat propere et cito contra ipsius verbi sententiam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 2:1)
Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 5:1)
Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:1)
Elegantissime duo verba ista divisit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:3)
Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 11:1)
Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:3)
Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 1:1)
AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 2:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
Verba M. Varronis ex secundo Rerum Divinarum super flamine Diali haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 33:1)
atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION