라틴어 문장 검색

C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et senatum frequentem in foro contineri, si quid in tam subitis rebus consulto opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:5)
accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 159:1)
nobilitas rem publicam deseruerant neque in senatum cogi poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 162:1)
concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum vocare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 175:2)
et primoribus, qui iam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum omnis vi extracturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 175:3)
is timor frequentem senatum magistratui praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 175:4)
Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 196:1)
is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 201:1)
De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 205:1)
Itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 206:1)
ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 212:3)
tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actamquae summa ope ad properata erat, ne impediri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 214:1)
cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 217:1)
ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, variis casibus interierunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 226:1)
ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION