라틴어 문장 검색

"optant in homine perseverare, fieri se deos metuunt, etsi iam senes nolunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:19)
"Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:20)
"Cruces etiam nec colimus nec optamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:12)
"Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:26)
nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:3)
a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:3)
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:2)
Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:3)
qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:3)
quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:7)
nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:6)
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 57:1)
quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:9)
quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut dicitur, pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:7)
idque ut ignoscas, a te peto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION