라틴어 문장 검색

Erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:4)
Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:7)
Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:5)
Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:2)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:6)
Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:4)
Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:4)
Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 17:2)
Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:1)
Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:7)
Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:5)
primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:2)
Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:5)
Oratio sollicita philosophum non decet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION