라틴어 문장 검색

Et non solum amicitia per metum et timorem non acquiritur vel retinetur,sed eciam imperium premente metu perditur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:40)
Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi, aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est cuius exemplum necessario metu sanciendum sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:3)
aut certe ideo metum aufert, ut animo securiore possit audire, ut alibi solvite corde metum, Teucri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2576)
quae mare n. t. q. m. c. q. f. metu scilicet quem de Carthagine habet, ut supra id metuens, vel metu quo Troianos terret et Venerem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2803)
ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit, sed qui omnino metu vacat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:2)
. . terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem, ex quo illud Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:1)
Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:10)
Hisce copiis regis Britannici conductitiis, quae coloniis tantum metus malorumque saepenumero intulerant, aut occisis aut captis, omnis urbis primariae amittendae metus procul a colonis amotus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.32)
clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, metum iniciendum ratus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 205:1)
Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia expectati et impendentis mali, et si spes est expectatio boni, mali expectationem esse necesse est metum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:1)
"pone metus, laudanda rogas nec digna negari, sed mihi multa dei - nec tu sperare, quod urges, desine - , multa metus regnique volubile pondus subiciunt animo, veniet, qui debitus istis, nata."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권301)

SEARCH

MENU NAVIGATION