라틴어 문장 검색

Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:1)
Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:1)
Athenienses quoque consumptis publicis opibus servis libertatem dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:2)
hanc eandem Bonam Faunamque et Opem et Fatuam pontificum libris indigitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 21:3)
Opem, quod ipsius auxilio vita constat;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 22:3)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
Hanc vocem, id est ἵε Παιὰν, confirmasse fertur oraculum Delphicum Atheniensibus petentibus opem dei adversus Amazonas Theseo regnante.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:1)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
At Triviae custos iamdudum in montibus Opis id est ministra;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:2)
Servavit enim regnorum successionem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:4)
alii autem, quorum fides mihi videtur firmior, Opem Consiviam esse dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:5)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane coenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:2)
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, At trahere, atque moras tantis licet addere rebus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 7:3)
— Et nostris inluserit advena regnis?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION