라틴어 문장 검색

item religio est procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 5:1)
Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 7:2)
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 4:2)
PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 2:1)
Cum Pacuvius, inquiunt, grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus, Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc, haut parvo iunior, proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus, tragoediam suam cui Atreus nomen est desideranti legit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 3:1)
Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:2)
sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 6:2)
Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 3:1)
Nam in primo Georgicon, quem ego, inquit, librum manu ipsius correctum legi, 'urbis,' per i litteram scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:1)
urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:3)
Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:4)
Contra in tertio Aeneidis 'urbes ' dixit per e litteram:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 6:1)
Centum urbes habitant magnas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION