라틴어 문장 검색

sicut contra, quod Graeci ἰδεῖν dicunt, nos v littera addita videre dicimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:2)
Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
vel quia luna per aerem meat, unde et Graeci lunam ἄρτεμιν nuncuparunt, id est ἀερότομιν, quod aera secat, Iuno autem aeris arbitra est, merito initia mensium, id est Kalendas, huic deae consecraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 20:2)
Denique inustos morbo ἀπολλωνοβλήτους καὶ ἡλιοβλήτους appellant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 11:1)
Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen verteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses ἀλεξίκακον appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:1)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
Apollodorus in libro quarto decimo περὶ θεών Ἰήϊον [solem] scribit [ita] appellari Apollinem ἀπὸ τοῦ κατὰ τὸν κόσμον ἵεσθαι καὶ ἰέναι, quod sol per orbem impetu fertur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 19:1)
Eundem deum praestantem salubribus causis Οὔλιον appellant, id est sanitatis auctorem, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 21:1)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:4)
ut Graeco ritu hisce hostiis sacrum facerent, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:5)
Φοῖβος appellatur, ut ait Cornificius, ἀπὸ τοῦ φοιτᾶν βίᾳ, quod vi fertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 33:1)
Item Φάνητα appellant ἀπὸ τοῦ φαίνειν:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 34:1)
Cleanthes Lycium Apollinem appellatum notat, quod, veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem eripit radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 36:3)
Neque minus Romani, ut pleraque alia ex Graeco, ita et lucem videntur a λύκῆ figurasse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 39:1)
Ipsos quoque λύκους a λύκῆ, id est a prima luce, appellatos quidem putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION