라틴어 문장 검색

aeger in extremis ignoti partibus orbis, incertusque meae paene salutis eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 32)
non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 515)
Caesar in hoc potuit iuris habere nihil, quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, me tamen extincto fama superstes erit, dumque suis victrix omnem de montibus orbem prospiciet domitum Martia Roma, legar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 724)
quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, ex his me iubeat quolibet ire locis, nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 89)
ergo tam late pateat cum maximus orbis, haec est in poenam terra reperta meam!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1035)
lusus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 129)
ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1221)
num te quoque Caesaris ira extremam gelidi misit in orbis humum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 136)
hoc quoque nescio quid nostris appone libellis, diverso missum quod tibi ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1415)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 21)
at mihi fingendo tantum longeque remotis auribus hic fructus percipiendus erit, atque procul Latio diversum missus in orbem qui narret cupido, vix erit, ista mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 221)
spiritus hic per te patrias exisset in auras, sparsissent lacrimae pectora nostra piae, supremoque die notum spectantia caelum texissent digiti lumina nostra tui, et cinis in tumulo positus iacuisset avito, tactaque nascenti corpus haberet humus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 317)
tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, nec siccam Getico fonte levare sitim, sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos, nunc hominum visu rursus et urbe frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 88)
ergo illum demens in me saevire coegi, mitius inmensus quo nihil orbis habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 812)

SEARCH

MENU NAVIGATION