라틴어 문장 검색

quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a versu - nam id quidem orationis est vitium - numerus vocatur, qui Graece ῥυθμο`σ dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:1)
Πρέπον appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:5)
illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:1)
In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur, tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:2)
itaque genus hoc Graeci appellant ἀλληγορίαν:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:4)
Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo varietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 4:3)
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησισ est nominata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:4)
Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quaeri coniectura solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:4)
Quorum alterum est, quod Graeci ἠθικο`ν vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 1:2)
Vterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis vel Latinis, si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 2:4)
at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui διάλογοι dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 3:2)
sed Graeci viderint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:1)
hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:1)
qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:1)
semper haec, quae Graeci ἀντίθετα nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION