라틴어 문장 검색

huc pertinebunt probationes, quas Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 156:4)
quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 175:1)
haec ex parte blandam et suadenti similem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:4)
reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 195:1)
cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 199:3)
diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:4)
similes, contra quas nihil opponi potest nisi lex altera:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 234:1)
nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:5)
quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 242:10)
In his syllogismus et scripto nititur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:1)
simile autem et maius est et par et minus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 247:1)
nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:2)
scriptum et voluntas de eo disputat quod est in lege, syllogismus de eo quod non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 267:2)
Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:2)
sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION