라틴어 문장 검색

Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:3)
ideoque ne vulnus quidem aut purgari, aut ali possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 4:4)
Et hoc quidem commune esse maribus et feminis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:1)
Neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 2:5)
Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:3)
Et suturae quidem in plurimis hae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 4:8)
Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos τένοντασ Graeci appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:1)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:1)
Si quando autem an altius descenderit utrumlibet dubium est, in carie quidem expedita cognitio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:5)
Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre, quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:1)
Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transiit, modioli quidem usus fere supervacuus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 6:4)
Sed haec quidem alioquin memoria magni professoris, uti interponeremus, effecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 4:5)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
Raro, sed aliquando tamen, evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION