라틴어 문장 검색

& augendo velocitates corporum D & F in ratione quacunque, ac diminuendo vires particularum Medii B in eadem ratione duplicata, accedet Medium B ad formam & conditionem Medii C pro lubitu, & idcirco resistentiae corporum aequalium & aequivelocium E & G in his Mediis, perpetuo accedent ad aequalitatem, ita ut earum differentia evadat tandem minor quam data quaevis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 10:11)
ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:1)
Hic Dei respectus erga oculos hominis nos docet, dum homo ad Eum accedit, lucem humanam in immensitate luminosa Dei non dissolvi, perinde ac si stella ab aurora absorbeatur, ita ut eo clarior fiat quo ad pristinum ignem propius accedat, sicut speculum quod splendorem replicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:5)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)
sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut, si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION