라틴어 문장 검색

Remoto ergo iudicio plurium, quos prima rerum species, utcumque credita est, aufert, videamus, quid sit exilium.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:1)
Alii longo errore iactati non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupaverunt, alii armis sibi ius in ahena terra fecerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:2)
His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 89:3)
" Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:3)
Si merito, non est contumelia, iudicium est ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 85:4)
Imperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus hoc proponendum est inter iniurias ipsos contumeliasque debere versari;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:2)
Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:1)
sibi enim indulget et ex libidine iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 106:4)
Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:2)
quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non insciis nobis oriuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 2:5)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:1)
Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:2)
cui enim tandem vitio advocatus defuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:2)
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION