라틴어 문장 검색

horum tradere praecepta et grammatici solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 218:2)
quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:3)
sint tamen tradita et Latina:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 210:1)
quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 223:2)
fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 244:1)
De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem pertinentia memoriae tradidissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 258:1)
nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit aeserninus fuit et dignus locoque, et Cicero Oratore plures antiquorum tradit sic locutos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 295:3)
quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 336:2)
quaedam vero tradi arte non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 374:1)
propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:2)
nam omnium, quaecunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 16:2)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
et cum illi, qui cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:1)
adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 145:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION