라틴어 문장 검색

"Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 154:1)
quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 169:2)
ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 173:1)
ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid immixtum violemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 174:1)
qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:2)
hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 610:2)
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha5)
Perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 45:1)
neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 92:1)
itaque si mori oportet, taceamus, precati tantum deos ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 102:1)
qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 115:2)
si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem expectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 119:1)
idem, tamquam aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 154:1)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)
si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION