라틴어 문장 검색

per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab novo hoste urgebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 489:1)
quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti laetos gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 505:1)
par neglegentia in castris custodiendis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 546:1)
adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 31:1)
cui ne minueretur imperium, si in urbem venisset, decernit senatus ut Q. Fulvio par cum consulibus imperium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 125:2)
tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 223:1)
Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 235:1)
hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere volgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro Magno prius volgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 269:1)
adversus quos Acarnanum gens, et viribus impar et iam Oeniadas Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 360:1)
huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari navium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 541:1)
nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 555:1)
ibi quibusdam suadentibus ut, quoniam in tris tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit, urbem cum ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenam - ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant - ,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 606:1)
et primo haud impares stetere acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 627:3)
et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes pro parente colebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 696:1)
cuncta pari cura obibat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 723:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION