라틴어 문장 검색

aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 456:1)
bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:2)
nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 534:1)
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 557:1)
LIBERI iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 2:1)
diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 43:1)
nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 92:3)
adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 140:1)
his condicionibus composita pace exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 142:2)
et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 147:1)
pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 149:1)
cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace, aut a mitiore crevisse principio quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 152:1)
alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 165:2)
Romanis pax fida cum Porsinna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:2)
seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION