라틴어 문장 검색

si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 4:8)
de publicis negotiis quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 5:5)
non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:3)
in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod facis, adiuvabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 2:5)
e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:7)
ut enim de sensibushesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:5)
deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 75:2)
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ne minimum quidem similes viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 77:7)
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:2)
Sed ut minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo lis sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:1)
num videtur minorem habere visis quam vigilantis fidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:15)
rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 124:2)
erigimur, altiores fieri videmur, humana despicimus cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:3)
nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:12)
Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION