라틴어 문장 검색

Hanc denique in terram venientes, mandatum regis transgressi sunt, nec audierunt ductores et principes exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:1)
Venerunt ergo ad eamdem civitatem Constantinopolim, [0607A] et ex ipsius regis ordinatione et decreto in littore maris, quod vocant Brachium S. Georgii, ex hac parte tabernacula sua locaverunt in crepidine alvei spatio trium milliarium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:7)
Videntes [0607C] autem Longobardi regis iram, et interdictionem necessariorum vitae, et sic famis angustiam in populo fieri, subito universi tam equites quam pedites armis induuntur, et ad portam et muros majoris palatii civitatis in ligonibus, uncis ferreis, malleisque conferuntur ad locum qui dicitur ad S. Argenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:5)
Sedata itaque hac lite gravissima, episcopus et comes navigio venerunt ad ipsum imperatorem per brachium maris ejusdem, eo quod milliari et amplius a civitate et regis palatio essent hospitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:3)
Eodem quoque tempore, et anno primo regni Baldewini regis, comes et princeps potentissimus de civitate Ninive, quod vulgo dicitur Navers, Willhelmus nomine de terra et regno occidentalis Franciae egrediens, et iter per Italiam faciens, ad portum, qui vocantur Brandiz, navigio alto mari invectus est cum quindecim millibus equitum et peditum virorum pugnatorum, absque sexu femineo innumerabili, et ad civitatem nomine Vallona secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 50:1)
- Reymundus precibus principum a Tankrado vinculis absolvitur, et expugnatae urbi Tortosae praeficitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 83:2)
- Quomodo principes, devicta urbe Tortosa, cum Baldewino rege Palmas Joppe celebraverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 87:2)
Caeteri autem principes praefati, post captionem civitatis Tortosae, recto itinere usque ad civitatem Baurim cum decem millibus profecti sunt, ubi regem Baldewinum, ex praemissa legatione admonitum, in occursum sibi in ingenti manu repererunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:1)
quia transire regiones et civitates gentilium absque tamnominati et potentis novi regis conductu dubitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:2)
- Principes, Pascha Hierosolymis celebrato, inter imperatorem et regem pacem componunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 89:2)
Acquievit benigne rex Baldewinus consiliis universorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:1)
Imperator universam petitionem regis cum muneribus sibi praesentatis in bona accepit, et de omni suspicione necis Longobardorum, quam adversus eum Christiani habebant, jusjurandum in Dei nomine faciens, se excusavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:3)
promittens se deinceps omnibus misericordiam [0626B] fieri, regem Baldewinum se velle honorare et amare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:4)
- Imperator regi Baldewino dona dirigens, Romae de perfidia sua apud papam incusatur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 95:3)
Engelradus autem miles quidam in Jerusalem repedans, muneribus magnis ab imperatore honoratus, bono nuntia reportavit, et amicitiam et fidem regi Baldewino imperatorem velle observare, et peregrinos non ultra offendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION