라틴어 문장 검색

consecutio autem tractatur, cum quid quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:3)
Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, conlocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:1)
Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:1)
nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:4)
sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:6)
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:1)
et quae sequuntur haec omnia videi inflammarei, Priamo vi vitam evitarei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:12)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
manus autem minus arguta, digitis subsequens verba, non exprimens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:2)
C. Quid sequitur igitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:1)
C. Actio igitur sequitur, ut opinor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:1)
Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:4)
C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:1)
quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장3)
Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION