라틴어 문장 검색

Quatenus vero ad ius victoriae et armorum, quamvis Guiliemus Stanelius post militum a praelio acclamationes coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis causa Richardus secum in bellum attulerat), tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si iure belli regno potitus esset, haud tamen oblitus erat quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset, quodque si iure armorum regnare se praedicasset, non minus suae factionis homines quam alios omnes in magnos metus coniecturus fuisset, utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et caeterarum rerum quae absoluti sunt imperii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:32)
Quae res tam asperae et odiosae visae sunt ipsi Guilielmo Normanno Angliae regi (quem vulgo vocant Conquestorem) ut, licet victoris iura reipsa exerceret ad Normannos scilicet suos remunerandos, verbo tamen abstinuerit, neque hoc iure se regnum tenere unquam professus sit, sed illud titulari quodam praetextu velaverit in testamento et designatione Edwardi Confessoris fundato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:33)
Quod factum regis (imperio mero, et politicis rationibus tantummodo subnixum) non ex eo proveniebat, quod rex alicuius momenti putarat esse fabulam illam quam Doctor Shawus ad crucem D. Pauli in concione publicavit de natalibus illegitimis liberorum regis Edwardi, in quo casu Edwardus iste proximus fuisset regni haeres (illa enim fabula iampridem explosa fuit), sed quod in animo fixum et constitututm apud se haberet personas quascunque eminentiores ex linea Eboracensi oriundas deprimere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:3)
Quin et hoc ab omnibus credi expetebat (ut hoc modo invidiam et contradictiones ad ea quae animo revolvebat facilius restingueret), cum tamen apud se secreto statuisset ad consummationem matrimonii non procedere donec solennis sua inauguratio et comitia parliamentaria celebrata essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:6)
Fuit iste morbus febris pestilentis genus quoddam, neque tamen (ut videtur) in venis aut humoribus sedem occupans, cum non carbunculi, non pustulae, non purpureae aut lividae maculae sequerentur (massa scilicet corporis intacta).
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:7)
Vertuntamen, ut hoc se fecisse putaretur potius maiestatis suae augendae gratiae, atque imitatione moris illius quem in partibus transmarinis observaverat quam metu quasi rebus suis diffideret, ordinavit hoc pro instituto non temporaneo sed quod etiam apud successores suos retineretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 16:10)
Etsi enim gravi et specioso praetextui inniteretur, regis tamen partes haud obscure perstringebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:24)
Quatenus vero ad condonationem generalem, qua caeteris qui contra regem arma tulerant indulgere in animo habebat, rex secundis usus cogitationibus minus convenire putabat ut a parlamentaria auctoritate promanaret, sed potius, ut cum esset res gratiosa et honorifica, integram beneficii gratiam in seipsum transferret, usus tantum opportunitate consessus parlamenti quo melius in venas universi regni fama rei spargeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 19:3)
Quod tamen eorum responsum rex in bonam partem accepit, ut facere solent qui pecunias mutuantur antequam eos premat necessitas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:3)
Nihilominus, ut princeps cautus et vigilans, constitutum apud se habebat nihil omittere eorum quae ad praesidium et securitatem suam pertinerent, cum ea tamen opinione quod in posterum administrationem regni sui potius cum voluptate et alacritate quam labore et anxietate exercere posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:2)
Putabat enim illas copias praelii apud Bosworthum reliquias quasdam esse, neque ad caussam familiae Eboracensis quicquam pertinere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:10)
Rex enim Edwardus, caedis fratris sui ducis Clarentiae conscientia morsus, filium eius (de quo nunc loquimur) in integrum restituere sane noluit ut dux Clarentiae esset, sed tamen eum comitem Warwice creavit, honore qui ex parte matris ad eum pertinebat rescuscitato, eumque dum vixit honorifice admodum tractavit, licet Richardus Tertius eum postea in custodia habuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:6)
Illa etiam hoc tempore regi erat infensissima, eo nomine quod putaret filiam suam (ea qua rex insistebat via) non promotam sed depressam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:10)
Neque tamen consilium eius erat, nec etiam caeterorum ex prudentioribus, qui huic machionationi favebant et vires subministrabant, ut idolum istud revera corona potiretur, sed illius periculo viam ad ruinam regis aperire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:12)
Attamen cum secum reputaret minus sibi tutum futurum, et hominum curiositati et inquisitioni magis obnoxium, si fabulam istam hic in Anglia egisset, consultius fore putavit si, more scenarum in tragoediis et similibus, magis e longinquo rem ostentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION