라틴어 문장 검색

se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 373:3)
itaque per aliquot dies, cum iam exspirasset Tarquinius, celata morte per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 427:2)
tertiae classis quinquaginta milium censum esse voluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 440:1)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 27:1)
eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 30:2)
praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate memoria abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 35:1)
consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 118:1)
nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 200:2)
imperator Latinus ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 216:2)
ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:3)
cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 304:3)
- ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 346:1)
rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno rapuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:5)
quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 448:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION