라틴어 문장 검색

Atque haec ita disputo quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 11:1)
Est in hac diaeta dormitorium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, iunctaque ei cotidiana amicorumque cenatio:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 21:1)
Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 1:1)
descendisse ut acturum, atque etiam in curia visum, deinde sermonibus amicorum perterritum recessisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 2:2)
Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeperam etiam itineri me praeparare.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 8:1)
ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:2)
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)
paravit amicos, quos paraverat coluit, me certe, ut primum sibi iudicare permisit, ad amorem imitationemque delegit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:2)
Doleo enim et illum immatura morte indignissime raptum, et hunc optimi fratris adiumento destitutum solisque amicis relictum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 7:1)
Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:3)
..'. Ad hoc Iavolenus Priscus - aderat enim ut Paulo amicissimus -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 2:3)
aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 22:3)
Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistulam effundam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 1:1)
quae immo pigritia arrogantia sinisteritas ac potius amentia, in hoc totum diem impendere ut offendas, ut inimicum relinquas ad quem tamquam amicissimum veneris?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 3:3)
Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION