라틴어 문장 검색

o virgo felix, o nova gloria, caelestis arcis nobilis incola, intende nostris conluvionibus vultum gemello cum diademate, cui posse soli cunctiparens dedit castum vel ipsum reddere fornicem, purgabor oris propitiabilis fulgore, nostrum si iecur inpleas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis48)
bis legum moderamine frenos nobilium reximus urbium, ius civile bonis reddidimus, terruimus reos.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말10)
haec dum vita volans agit, inrepsit subito canities seni, oblitum veteris me Saliae consulis arguens, sub quo prima dies mihi quam multas hiemes volverit, et rosas pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat, numquid talia proderunt carnis post obitum vel bona vel mala cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?
(프루덴티우스, 머리말, 머리말12)
agmina casta super vultum sensere Tonantis adridere hilares pulso certamine turmae, et Christum gaudere suis victoribus arce aetheris ac patrium famulis aperire profundum, dat signum felix Concordia reddere castris victrices aquilas atque in tentoria cogi.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1181)
numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
reddimus aeternas, indulgentissime doctor, grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores ore pio;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1252)
Age iam cupio, si modo argentum reddat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1143)
" Id quoque possum ferre si modo reddat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1149)
Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar, Meum mihi reddatur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 292)
Reddetur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 451)
At ut omne reddat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 454)
Omne reddet:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 456)
Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 149)
Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 397)
reddet tibi cito.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 965)

SEARCH

MENU NAVIGATION