라틴어 문장 검색

nam et Trachalus sublimis et satis apertus fuit et velle optima crederes, auditus tamen maior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 120:1)
verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 132:1)
nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 148:3)
non est satis omnia sic dicere, quomodo M. Tullius dixit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 158:2)
satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:3)
melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 221:2)
neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 227:1)
nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 238:3)
rarum est enim ut satis se quisque vereatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 257:5)
sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 5:3)
sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:3)
cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:2)
potest enim videri satis emendatus, qui in odium eorum, in quibus erraverat, ipse conversus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:4)
indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:1)
cuius rei observatio iudicio magis quodam sentiri quam praeceptis tradi potest, quantum satis sit et quantum recipiant aures.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION